monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXVIII <<<     >>> XL

Caput XXXIX

1 Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, Hebraeam tantum linguam per illum, qui vocabatur Heber, unde Hebraeorum vocabulum est, fuisse seruatam, atque inde pervenisse ad Abraham, Hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam.
2 Denique Moyses in populo constituit, qui docendis litteris praeessent, priusquam divinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat scriptura γραμματοεισαγογεῖς, qui Latine dici possunt litterarum inductores vel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant, quodam modo in corda discentium vel in eas potius ipsos quos docent.
3 Nulla igitur gens de antiquitate suae sapientiae super patriarchas et prophetas nostros, quibus divina inerat sapientia, ulla se vanitate iactauerit, quando nec Aegyptus invenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua patriarcharum nostrorum tempore praeuenisse sapientiam.
4 Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo venisset easque ibi docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia quam ad inluminandas vera sapientia mentes solet valere?
5 Nam quod adtinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum vocaverunt, in illis terris eius modi studia claruerunt, longe quidem ante sapientes vel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph, nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus avus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius.